monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 78, 12
Ideo sequitur: Adiuva nos, Deus salutaris noster. Hoc verbo quod ait, Salutaris noster, satis exponit quam voluerit paupertatem intelligi in eo quod dixerat, Quoniam pauperes facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est necessarius. Cum vero adiuvari nos vult, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium: qui enim adiuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Addidit etiam, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur . Et propitius esto, inquit, peccatis nostris propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a malis, cum et adiuvas nos ad faciendam iustitiam, et propitius es peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens . Peccatum autem iniquitas est ; et si iniquitates observaveris, quis sustinebit ?